Tarot Runes I Ching Stichomancy Contact
Store Numerology Coin Flip Yes or No Webmasters
Personal Celebrity Biorhythms Bibliomancy Settings

Today's Stichomancy for Justin Timberlake

The excerpt represents the core issue or deciding factor on which you must meditate, and is drawn from Caesar's Commentaries in Latin by Julius Caesar:

sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere.

Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat,