Tarot Runes I Ching Stichomancy Contact
Store Numerology Coin Flip Yes or No Webmasters
Personal Celebrity Biorhythms Bibliomancy Settings

Today's Stichomancy for Tupac Shakur

The excerpt represents the core issue or deciding factor on which you must meditate, and is drawn from Caesar's Commentaries in Latin by Julius Caesar:

quoad potuit, fortissime restitit; cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.

Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum intulissent; expectare vero dum hostium copiae augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse iudicabat, et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret,